monumenta.ch > Plinius > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 25, 20
{VI} Nec bestiarum solum ad nocendum scelera sunt, sed interim aquarum quoque ac locorum. in Germania trans Rhenum castris a Germanico Caesare promotis maritimo tractu fons erat aquae dulcis solus, qua pota intra biennium dentes deciderent compagesque in genibus solverentur. stomacacen medici vocabant et scelotryben ea mala. reperta auxilio est herba, quae appellatur Britannica, non nervis modo et oris malis salutaris, sed contra anginas quoque et contra serpentes. folia habet oblonga nigra, radicem nigram.